Judaei dixerunt: Melius nobis erat servire Aegyptiis quam mori in deserto. Illis assentior? Mihi, Domine, fidem da te obsecro ne in peccatis meis peream.
de Ciceronis morte
October 14, 2009
Dies Saturnus Dominicusque me fatigant! Heri mane noctuque verbum Dei praedicabam in Septentrionali Michiganiae (Chain O Lakes OPC). Magis quam trecenta et octaginta stadia Federicus egoque raeda vehebamur. Sed gratia Dei domum tutissime pervenimus.
October 12, 2009
spectaculum de meis amicis
Omnes qui Latine loqui velint conspicantur hanc pelliculam.
Latin Immersion
August 19, 2009
Nuper familia mea in civitate Colorado rusticabamur. Per silvas ambulavimus, iuxta rivulum sedimus, et in montes altos ascendimus. Quodam die in monte ad lacum frigidum ambulavimus. Circum lacum sunt saxa magna sed paucae pini. Supra nos sol in caelo clare lucet dum prandium edimus et sciurum spectavimus. Quam pulcher erat dies!
August 12, 2009
De Leone, Venefica, et Armario
In tempus habeo:
"I. Quid Lucia in armario vidit...
Olim erant quattuor liberi quibus Petrus, Susanna, Edmundus Luciaque nomina. Hac in fabula discetis quae liberis Londinio ex aeroplanis obsidenda urbe relicto contigerint. Domum docti emeriti qui omnino rusticabatur missi sunt. Eius villa ab traminum statione decem stadia sita est nec magis quam duo ab aede cursuale. Emeritus uxorem in matrimonium numquam duxit et cum proma domina Macready tribusque ministris habitabat. Hae Hedera, Margarita et Elisabeta appellabantur sed pauca de eisdem dicam..."
August 10, 2009
Quidni?
Hodie vocabulum 'quidni' me maxime delectat. Nam ne tria quidem syllaba habet sed multa significat.
Exemplorum gratia:
Germanicene loquendi potentiam parem? Quidni?
Totumne melonem una hora comedam? Quidni?
Uxoremne liberos et amicos ex imo pectore amem?
Quidni?
Etne cetera? Quidni? Quidni? identidem quidni?
August 9, 2009
T. Flavii Vespasiani Villa
Docti antiquitatis monumentis villam in qua T. Flavius Vespasianus natus est tellure nuper recludunt. Mihi videtur hanc tabulam geographicam locum demonstrare:
Cittareale
August 8, 2009
de moris
Heri mora filius maior egoque in tramitibus carpebamus. Unam plusminusve horam laborabamus. Spinae non magis quam culices nos vexabant.
scriptum scaenarium
[Jacobus intrat]
[exit Jacobus]
[Jacobus intrat cum raeda]
Jacobus: Amici, raedam habeo. Vobis placet vehi mecum?
[omnes raedam intrant et vehuntur]
[Machinator laborat cum malleo et vertitorio et lampadio manuali]
Laurentius: Potes reficere?
[finis]
August 7, 2009
Birotis nostris ad mora carpenda eamus!
August 6, 2009
epistolae recentis exemplum
David B- [nomine deleto] s.p.d.,
Mihi placet corpore sano sed corde misero a Corea vestra te redisse! Me paenitet caros tuos tam procul a te habitare. Deus illos teque fideliter sospitet.
Magno sum gaudio affectus cum de dono audissem. Quanta liberalitas mihi demonstras!
Mea anima me in grapheolo Die Mercuriis adfore habeo. Forsan invicem hoc die colloquamur?
Pancratice valeas,
David
August 3, 2009
de emporio tabacino
July 30, 2009
De Mose et Aharon
Librum Exodi cotidie lego et verba quae ad Pharaonem per fratres humiles Mosen Aharonque Iehova Deus dicit miror. Quam fortiter servi ante regem Aegyptiorum stant! Sed semper Pharao cor aggravat ne populum Dei dimittat. Ranae flumina sanguinaria culices per terram mittuntur. Pharao rursus cor durissimum facit.
July 28, 2009



